Genesis 26:32-35 Vulgata Latina (VULG)

32.  Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

33.  Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

34.  Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

35.  quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

Genesis 26