10. Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :
11. Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
12. Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
13. Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
14. habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,
15. omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
16. in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
17. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,