Genesis 25:28-34 Vulgata Latina (VULG)

28.  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29.  Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30.  ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31.  Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32.  Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33.  Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34.  Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Genesis 25