Genesis 25:25-31 Vulgata Latina (VULG)

25.  Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26.  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27.  Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28.  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29.  Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30.  ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31.  Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

Genesis 25