Genesis 22:20-24 Vulgata Latina (VULG)

20.  His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21.  Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22.  et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23.  ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24.  Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

Genesis 22