18. et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
19. Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
20. His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :
21. Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,