Genesis 2:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2.  Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3.  Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

Genesis 2