Genesis 14:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4.  Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5.  Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6.  et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7.  Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8.  Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9.  scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

Genesis 14