Genesis 11:22-27 Vulgata Latina (VULG)

22.  Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23.  Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24.  Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25.  Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26.  Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27.  Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

Genesis 11