Ezechielis 7:4-18 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor :sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt,et scietis quia ego Dominus.

5.  Hæc dicit Dominus Deus :Afflictio una, afflictio ecce venit.

6.  Finis venit, venit finis :evigilavit adversum te, ecce venit.

7.  Venit contritio super te, qui habitas in terra :venit tempus, prope est dies occisionis,et non gloriæ montium.

8.  Nunc de propinquo effundam iram meam super te,et complebo furorem meum in te :et judicabo te juxta vias tuas,et imponam tibi omnia scelera tua,

9.  et non parcet oculus meus,nec miserebor :sed vias tuas imponam tibi,et abominationes tuæ in medio tui erunt,et scietis quia ego sum Dominus percutiens.

10.  Ecce dies, ecce venit :egressa est contritio,floruit virga, germinavit superbia,

11.  iniquitas surrexit in virga impietatis :non ex eis, et non ex populo,neque ex sonitu eorum :et non erit requies in eis.

12.  Venit tempus, appropinquavit dies :qui emit, non lætetur,et qui vendit, non lugeat :quia ira super omnem populum ejus.

13.  Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur :et adhuc in viventibus vita eorum :visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur,et vir in iniquitate vitæ suæ non confortabitur.

14.  Canite tuba, præparentur omnes :et non est qui vadat ad prælium :ira enim mea super universum populum ejus.

15.  Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus :qui in agro est, gladio morietur,et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.

16.  Et salvabuntur qui fugerint ex eis :et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi,unusquisque in iniquitate sua.

17.  Omnes manus dissolventur,et omnia genua fluent aquis.

18.  Et accingent se ciliciis,et operiet eos formido :et in omni facie confusio,et in universis capitibus eorum calvitium.

Ezechielis 7