Ezechielis 6:9-12 Vulgata Latina (VULG)

9.  et recordabuntur mei liberati vestri in gentibusad quas captivi ducti sunt :quia contrivi cor eorumfornicans et recedens a me,et oculos eorum fornicantes post idola sua :et displicebunt sibimet super malisquæ fecerunt in universis abominationibus suis.

10.  Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum,ut facerem eis malum hoc.

11.  Hæc dicit Dominus Deus :Percute manum tuamet allide pedem tuum,et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël :quia gladio, fame et peste ruituri sunt.

12.  Qui longe est, peste morietur :qui autem prope, gladio corruet :et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur :et complebo indignationem meam in eis.

Ezechielis 6