Ezechielis 37:14-20 Vulgata Latina (VULG)

14.  et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16.  Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17.  Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18.  Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19.  loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20.  Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum.

Ezechielis 37