Ezechielis 36:8-18 Vulgata Latina (VULG)

8.  Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,et fructum vestrum afferatis populo meo Israël :prope enim est ut veniat.

9.  Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos :et arabimini, et accipietis sementem.

10.  Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël :et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.

11.  Et replebo vos hominibus et jumentis,et multiplicabuntur, et crescent :et habitare vos faciam sicut a principio,bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio :et scietis quia ego Dominus.

12.  Et adducam super vos homines, populum meum Israël,et hæreditate possidebunt te :et eris eis in hæreditatem,et non addes ultra ut absque eis sis.

13.  Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dicunt de vobis :Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :

14.  propterea homines non comedes amplius,et gentem tuam non necabis ultra,ait Dominus Deus.

15.  Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium,et opprobrium populorum nequaquam portabis :et gentem tuam non amittes amplius,ait Dominus Deus.

16.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

17.  Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua,et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis :juxta immunditiam menstruatæ facta est via eorum coram me.

18.  Et effudi indignationem meam super eospro sanguine quem fuderunt super terram,et in idolis suis polluerunt eam.

Ezechielis 36