15. cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.
16. Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.
17. Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
18. Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,cum his qui descendunt in lacum.
19. Quo pulchrior es ?descende, et dormi cum incircumcisis.
20. In medio interfectorum gladio cadent ;gladius datus est :attraxerunt eam et omnes populos ejus.
21. Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
22. Ibi Assur, et omnis multitudo ejus :in circuitu illius sepulchra ejus,omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
23. Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci,et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus :universi interfecti, cadentesque gladio,qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24. Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui :omnes hi interfecti, ruentesque gladio,qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ;qui posuerunt terrorem suum in terra viventium,et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
25. In medio interfectorumposuerunt cubile ejus in universis populis ejus :in circuitu ejus sepulchrum illius :omnes hi incircumcisi, interfectique gladio.Dederunt enim terrorem suum in terra viventium,et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum :in medio interfectorum positi sunt.
26. Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus :in circuitu ejus sepulchra illius :omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
27. Et non dormient cum fortibus,cadentibusque, et incircumcisis,qui descenderunt ad infernum cum armis suis,et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum :quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
28. Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris,et dormies cum interfectis gladio.
29. Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus,qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio,et qui cum incircumcisis dormierunt,et cum his qui descendunt in lacum.
30. Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores,qui deducti sunt cum interfectis, paventes,et in sua fortitudine confusi :qui dormierunt incircumcisicum interfectis gladio,et portaverunt confusionem suamcum his qui descendunt in lacum.