Ezechielis 32:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Gladius regis Babylonis veniet tibi.

12.  In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam :inexpugnabiles omnes gentes hæ,et vastabunt superbiam Ægypti,et dissipabitur multitudo ejus.

13.  Et perdam omnia jumenta ejus,quæ erant super aquas plurimas :et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula jumentorum turbabit eas.

14.  Tunc purissimas reddam aquas eorum,et flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus,

15.  cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.

16.  Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.

17.  Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18.  Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti :et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,cum his qui descendunt in lacum.

Ezechielis 32