1. Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
2. Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua ?
3. ecce Assur quasi cedrus in Libano,pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
4. Aquæ nutrierunt illum ;abyssus exaltavit illum :flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
5. Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,et multiplicata sunt arbusta ejus,et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
6. Cumque extendisset umbram suam,in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli :et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
7. Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,et in dilatatione arbustorum suorum :erat enim radix illius juxta aquas multas.
8. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ;abietes non adæquaverunt summitatem ejus,et platani non fuerunt æquæ frondibus illius :omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,et pulchritudini ejus.
9. Quoniam speciosum feci eum,et multis condensisque frondibus,et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatisquæ erant in paradiso Dei.
10. Propterea hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod sublimatus est in altitudine,et dedit summitatem suam virentem atque condensam,et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
11. tradidi eum in manu fortissimi gentium :faciens faciet ei :juxta impietatem ejus ejeci eum.
12. Et succident eum alieni,et crudelissimi nationum,et projicient eum super montes :et in cunctis convallibus corruent rami ejus,et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ :et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,et relinquent eum.
13. In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.