Ezechielis 28:24-26 Vulgata Latina (VULG)

24.  Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,et spina dolorem inferens undiqueper circuitum eorum qui adversantur eis :et scient quia ego Dominus Deus.

25.  Hæc dicit Dominus Deus :Quando congregavero domum Israëlde populis in quibus dispersi sunt,sanctificabor in eis coram gentibus :et habitabunt in terra sua,quam dedi servo meo Jacob :

26.  et habitabunt in ea securi,et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,et habitabunt confidenter,cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum :et scient quia ego Dominus Deus eorum.

Ezechielis 28