17. et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ?
18. Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insulæ in mari,eo quod nullus egrediatur ex te.
19. Quia hæc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates quæ non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aquæ multæ ;
20. et detraxero te cum his qui descendunt in lacumad populum sempiternum ;et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,cum his qui deducuntur in lacum,ut non habiteris ;porro cum dedero gloriam in terra viventium :
21. in nihilum redigam te, et non eris :et requisita non invenieris ultra in sempiternum,dicit Dominus Deus.