Ezechielis 16:47-62 Vulgata Latina (VULG)

47.  Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.

48.  Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu et filiæ tuæ.

49.  Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ sororis tuæ : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :

50.  et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.

51.  Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.

52.  Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatæ sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas.

53.  Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariæ et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,

54.  ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quæ fecisti consolans eas.

55.  Et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiæ tuæ revertemini ad antiquitatem vestram.

56.  Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ,

57.  antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriæ, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palæstinarum quæ ambiunt te per gyrum.

58.  Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.

59.  Quia hæc dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :

60.  et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiæ tuæ, et suscitabo tibi pactum sempiternum.

61.  Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.

62.  Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :

Ezechielis 16