21. Quoniam hæc dicit Dominus Deus :Quod etsi quatuor judicia mea pessima,gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam,immisero in Jerusalem,ut interficiam de ea hominem et pecus,
22. tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias :ecce ipsi ingredientur ad vos,et videbitis viam eorum et adinventiones eorum,et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem,in omnibus quæ importavi super eam.
23. Et consolabuntur vos,cum videritis viam eorumet adinventiones eorum :et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea,ait Dominus Deus.