Ezechielis 12:24-28 Vulgata Latina (VULG)

24.  Non enim erit ultra omnis visio cassa,neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :

25.  quia ego Dominus loquar,et quodcumque locutus fuero verbum, fiet,et non prolongabitur amplius :sed in diebus vestris, domus exasperans,loquar verbum, et faciam illud,dicit Dominus Deus.

26.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27.  Fili hominis, ecce domus Israël dicentium :Visio quam hic videt,in dies multos et in tempora longa iste prophetat.

28.  Propterea dic ad eos :Hæc dicit Dominus Deus :Non prolongabitur ultra omnis sermo meus :verbum quod locutus fuero, complebitur,dicit Dominus Deus.

Ezechielis 12