Ezechielis 11:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7.  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8.  Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9.  Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10.  Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11.  Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,

12.  et scietis quia ego Dominus : quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13.  Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15.  Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

Ezechielis 11