Exodus 39:24-29 Vulgata Latina (VULG)

24.  tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25.  Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26.  et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27.  feminalia quoque linea, byssina :

28.  cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29.  Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

Exodus 39