13. Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
14. Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.
15. Ædificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :
16. Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.