Ecclesiasticus 8:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  Ne contra faciem stes contumeliosi,ne sedeat quasi insidiator ori tuo.

15.  Noli fœnerari homini fortiori te :quod si fœneraveris, quasi perditum habe.

16.  Non spondeas super virtutem tuam :quod si spoponderis, quasi restituens cogita.

17.  Non judices contra judicem,quoniam secundum quod justum est judicat.

18.  Cum audace non eas in via,ne forte gravet mala sua in te :ipse enim secundum voluntatem suam vadit,et simul cum stultitia illius peries.

19.  Cum iracundo non facias rixam,et cum audace non eas in desertum :quoniam quasi nihil est ante illum sanguis,et ubi non est adjutorium, elidet te.

Ecclesiasticus 8