Ecclesiasticus 42:19-23 Vulgata Latina (VULG)

19.  Cognovit enim Dominus omnem scientiam,et inspexit in signum ævi,annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt,revelans vestigia occultorum.

20.  Non præterit illum omnis cogitatus,et non abscondit se ab eo ullus sermo.

21.  Magnalia sapientiæ suæ decoravit,qui est ante sæculum et usque in sæculum :neque adjectum est,

22.  neque minuitur,et non eget alicujus consilio.

23.  Quam desiderabilia omnia opera ejus !et tamquam scintilla quæ est considerare !

Ecclesiasticus 42