Ecclesiasticus 42:13-16 Vulgata Latina (VULG)

13.  de vestimentis enim procedit tinea,et a muliere iniquitas viri.

14.  Melior est enim iniquitas viri quam mulier benefaciens,et mulier confundens in opprobrium.

15.  Memor ero igitur operum Domini,et quæ vidi annuntiabo.In sermonibus Domini opera ejus.

16.  Sol illuminans per omnia respexit,et gloria Domini plenum est opus ejus.

Ecclesiasticus 42