2. Cogitationes eorum, et timores cordis,adinventio exspectationis, et dies finitionis,
3. a residente super sedem gloriosam,usque ad humiliatum in terra et cinere :
4. ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam,usque ad eum qui operitur lino crudo :furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis,iracundia perseverans, et contentio :
5. et in tempore refectionis in cubili,somnus noctis immutat scientiam ejus.
6. Modicum tamquam nihil in requie,et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
7. Conturbatus est in visu cordis sui,tamquam qui evaserit in die belli :in tempore salutis suæ exsurrexit,et admirans ad nullum timorem :
8. cum omni carne, ab homine usque ad pecus,et super peccatores septuplum.
9. Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa,oppressiones, fames, et contritio, et flagella :
10. super iniquos creata sunt hæc omnia :et propter illos factus est cataclysmus.