15. Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,incidet in manus medici.
16. Fili, in mortuum produc lacrimas,et quasi dira passus incipe plorare :et secundum judicium contege corpus illius,et non despicias sepulturam illius.
17. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,et consolare propter tristitiam :
18. et fac luctum secundum meritum ejusuno die, vel duobus, propter detractionem :
19. a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,et tristitia cordis flectit cervicem.
20. In abductione permanet tristitia,et substantia inopis secundum cor ejus.
21. Ne dederis in tristitia cor tuum,sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
22. Noli oblivisci, neque enim est conversio :et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.