Ecclesiasticus 23:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,et nominibus sanctorum non admiscearis,quoniam non erit immunis ab eis.

11.  Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur,sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur.

12.  Vir multum jurans implebitur iniquitate,et non discedet a domo illius plaga.

13.  Et si frustraverit, delictum illius super ipsum erit :et si dissimulaverit, delinquit dupliciter :

14.  et si in vacuum juraverit, non justificabitur :replebitur enim retributione domus illius.

15.  Est et alia loquela contraria morti :non inveniatur in hæreditate Jacob.

16.  Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur,et in delictis non volutabuntur.

17.  Indisciplinatæ loquelæ non assuescat os tuum :est enim in illa verbum peccati.

18.  Memento patris et matris tuæ :in medio enim magnatorum consistis :

19.  ne forte obliviscatur te Deus in conspectu illorum,et assiduitate tua infatuatus, improperium patiaris,et maluisses non nasci,et diem nativitatis tuæ maledicas.

Ecclesiasticus 23