1. Quam bonum est arguere, quam irasci,et confitentem in oratione non prohibere !
2. Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
3. sic qui facit per vim judicium iniquum.
4. Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam !sic enim effugies voluntarium peccatum.
5. Est tacens qui invenitur sapiens :et est odibilis qui procax est ad loquendum.
6. Est tacens non habens sensum loquelæ :et est tacens sciens tempus aptum.
7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus :lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8. Qui multis utitur verbis lædet animam suam :et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
9. Est processio in malis viro indisciplinato,et est inventio in detrimentum.
10. Est datum quod non est utile,et est datum cujus retributio duplex.