Ecclesiasticus 15:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  Viri mendaces non erunt illius memores :et viri veraces invenientur in illa,et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.

9.  Non est speciosa laus in ore peccatoris,

10.  quoniam a Deo profecta est sapientia.Sapientiæ enim Dei astabit laus,et in ore fideli abundabit,et Dominator dabit eam illi.

11.  Non dixeris : Per Deum abest :quæ enim odit ne feceris.

12.  Non dicas : Ille me implanavit :non enim necessarii sunt ei homines impii.

13.  Omne execramentum erroris odit Dominus,et non erit amabile timentibus eum.

14.  Deus ab initio constituit hominem,et reliquit illum in manu consilii sui :

15.  adjecit mandata et præcepta sua.

16.  Si volueris mandata servare, conservabunt te,et in perpetuum fidem placitam facere.

17.  Apposuit tibi aquam et ignem,ad quod volueris porrige manum tuam.

18.  Ante hominem vita et mors, bonum et malum :quod placuerit ei dabitur illi :

19.  quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia,videns omnes sine intermissione.

Ecclesiasticus 15