Ecclesiasticus 15:7-17 Vulgata Latina (VULG)

7.  Homines stulti non apprehendent illam,et homines sensati obviabunt illi.Homines stulti non videbunt eam :longe enim abest a superbia et dolo.

8.  Viri mendaces non erunt illius memores :et viri veraces invenientur in illa,et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.

9.  Non est speciosa laus in ore peccatoris,

10.  quoniam a Deo profecta est sapientia.Sapientiæ enim Dei astabit laus,et in ore fideli abundabit,et Dominator dabit eam illi.

11.  Non dixeris : Per Deum abest :quæ enim odit ne feceris.

12.  Non dicas : Ille me implanavit :non enim necessarii sunt ei homines impii.

13.  Omne execramentum erroris odit Dominus,et non erit amabile timentibus eum.

14.  Deus ab initio constituit hominem,et reliquit illum in manu consilii sui :

15.  adjecit mandata et præcepta sua.

16.  Si volueris mandata servare, conservabunt te,et in perpetuum fidem placitam facere.

17.  Apposuit tibi aquam et ignem,ad quod volueris porrige manum tuam.

Ecclesiasticus 15