Ecclesiasticus 11:9-15 Vulgata Latina (VULG)

9.  De ea re quæ te non molestat, ne certeris :et in judicio peccantium ne consistas.

10.  Fili, ne in multis sint actus tui :et si dives fueris, non eris immunis a delicto.Si enim secutus fueris, non apprehendes :et non effugies, si præcucurreris.

11.  Est homo laborans et festinans, et dolens :impius, et tanto magis non abundabit.

12.  Est homo marcidus egens recuperatione,plus deficiens virtute, et abundans paupertate :

13.  et oculus Dei respexit illum in bono,et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14.  Bona et mala, vita et mors,paupertas et honestas, a Deo sunt :

15.  sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.

Ecclesiasticus 11