6. Omnis injuriæ proximi ne memineris,et nihil agas in operibus injuriæ.
7. Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8. Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9. Avaro autem nihil est scelestius.Quid superbit terra et cinis ?
10. Nihil est iniquius quam amare pecuniam :hic enim et animam suam venalem habet,quoniam in vita sua projecit intima sua.
11. Omnis potentatus brevis vita ;languor prolixior gravat medicum.
12. Brevem languorem præcidit medicus :sic et rex hodie est, et cras morietur.
13. Cum enim morietur homo,hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14. Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
15. quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,quoniam initium omnis peccati est superbia.Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,et subvertet eum in finem.