Ecclesiastes 7:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii ;in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,et vivens cogitat quid futurum sit.

4.  Melior est ira risu,quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.

5.  Cor sapientium ubi tristitia est,et cor stultorum ubi lætitia.

6.  Melius est a sapiente corripi,quam stultorum adulatione decipi ;

7.  quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,sic risus stulti.Sed et hoc vanitas.

8.  Calumnia conturbat sapientem,et perdet robur cordis illius.

9.  Melior est finis orationis quam principium.Melior est patiens arrogante.

Ecclesiastes 7