Ecclesiastes 7:13-17 Vulgata Latina (VULG)

13.  Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;hoc autem plus habet eruditio et sapientia,quod vitam tribuunt possessori suo.

14.  Considera opera Dei,quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.

15.  In die bona fruere bonis,et malam diem præcave ;sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.

16.  Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :justus perit in justitia sua,et impius multo vivit tempore in malitia sua.

17.  Noli esse justus multum,neque plus sapias quam necesse est,ne obstupescas.

Ecclesiastes 7