7. Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
8. Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
9. Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis suæ.
10. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
11. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?
12. Et si quispiam prævaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.
13. Melior est puer pauper et sapiens,rege sene et stulto,qui nescit prævidere in posterum.
14. Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;et alius, natus in regno, inopia consumatur.