Deuteronomium 2:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.

14.  Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :

15.  cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

16.  Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,

17.  locutus est Dominus ad me, dicens :

18.  Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :

19.  et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.

20.  Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,

21.  populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,

22.  sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.

Deuteronomium 2