Deuteronomium 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.

2.  Dixitque Dominus ad me :

3.  Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :

4.  et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.

5.  Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.

6.  Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.

7.  Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.

Deuteronomium 2