Deuteronomium 14:9-20 Vulgata Latina (VULG)

9.  Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :

10.  quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

11.  Omnes aves mundas comedite.

12.  Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

13.  ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

14.  et omne corvini generis,

15.  et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

16.  herodium ac cygnum, et ibin,

17.  ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

18.  onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.

19.  Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

20.  Omne quod mundum est, comedite.

Deuteronomium 14