4. Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
5. cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6. Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7. De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8. Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.