11. Omnes aves mundas comedite.
12. Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
13. ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
14. et omne corvini generis,
15. et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
16. herodium ac cygnum, et ibin,
17. ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
18. onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
19. Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
20. Omne quod mundum est, comedite.
21. Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
22. Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.