Deuteronomium 14:10-15 Vulgata Latina (VULG)

10.  quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.

11.  Omnes aves mundas comedite.

12.  Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

13.  ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

14.  et omne corvini generis,

15.  et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

Deuteronomium 14