Baruch 6:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  Visa itaque turba de retro et ab ante, adorantes dicite in cordibus vestris : Te oportet adorari, Domine.

6.  Angelus enim meus vobiscum est : ipse autem exquiram animas vestras.

7.  Nam lingua ipsorum polita a fabro ; ipsa etiam inaurata et inargentata : falsa sunt, et non possunt loqui.

8.  Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt.

9.  Coronas certe aureas habent super capita sua dii illorum : unde subtrahunt sacerdotes ab eis aurum et argentum, et erogant illud in semetipsos.

10.  Dant autem et ex ipso prostitutis, et meretrices ornant : et iterum cum receperint illud a meretricibus, ornant deos suos.

Baruch 6