27. Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,secundum omnem bonitatem tuamet secundum omnem miserationem tuam illam magnam :
28. sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,
29. dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :
30. quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,
31. et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :et dabo eis cor, et intelligent ;aures, et audient :
32. et laudabunt me in terra captivitatis suæ,et memores erunt nominis mei,
33. et avertent se a dorso suo duro,et a malignitatibus suis :quia reminiscentur viam patrum suorum,qui peccaverunt in me.
34. Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,Abraham, Isaac, et Jacob :et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,et non minorabuntur :