Apocalypsis 17:15-18 Vulgata Latina (VULG)

15.  Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.

16.  Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.

17.  Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.

18.  Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.

Apocalypsis 17