11. Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,et facti estis quasi torris raptus ab incendio :et non redistis ad me,dicit Dominus.
12. Quapropter hæc faciam tibi, Israël :postquam autem hæc fecero tibi,præparare in occursum Dei tui, Israël.
13. Quia ecce formans montes,et creans ventum,et annuntians homini eloquium suum,faciens matutinam nebulam,et gradiens super excelsa terræ :Dominus Deus exercituum nomen ejus.