21. quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
22. Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
25. Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
26. Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.