Ad Romanos 6:7-11 Vulgata Latina (VULG)

7.  Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

8.  Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

9.  scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.

10.  Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

11.  Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

Ad Romanos 6